Cicero rhetor: Reading the Pro Murena as a pedagogical text

July 15, 2017 | Autor: Alistair Clark | Categoria: Latin Literature, Rhetoric, Cicero, Demosthenes, Rhetorical Education, Roman Oratory
Share Embed


Descrição do Produto

Cicero rhetor: reading the Pro Murena as a pedagogical text 1. Tac. Dial. 30.2 et in omni genere studiorum assiduae exercitationes ipsorum etiam continentur libris. 2. Q. Fr. 3.1.11 alterum est de Caluenti Mari oratione quod scribis. miror tibi placere me ad eam rescribere, praesertim cum illam nemo lecturus sit si ego nihil rescripsero, meam in illum pueri omnes tamquam dictata perdiscant. 3. Mur. 51 tum igitur, his rebus auditis, meministis fieri senatus consultum referente me ne postero die comitia haberentur, ut de his rebus in senatu agere possemus. itaque postridie frequenti senatu Catilinam excitavi atque eum de his rebus iussi, si quid vellet, quae ad me adlatae essent dicere. atque ille, ut semper fuit apertissimus, non se purgavit sed indicavit atque induit. tum enim dixit duo corpora esse rei publicae, unum debile infirmo capite, alterum firmum sine capite; huic, si ita de se meritum esset, caput se vivo non defuturum. congemuit senatus frequens neque tamen satis severe pro rei indignitate decrevit; nam partim ideo fortes in decernendo non erant, quia nihil timebant, partim, quia omnia. erupit e senatu triumphans gaudio quem omnino vivum illinc exire non oportuerat, praesertim cum idem ille in eodem ordine paucis diebus ante Catoni, fortissimo viro, iudicium minitanti ac denuntianti respondisset, si quod esset in suas fortunas incendium excitatum, id se non aqua sed ruina restincturum. 4. Att. 13.6.4 ...M. Lucullum et L. Murenam et ceteros coniuntissimos ad L. Lucullum misimus. 5. Liv. 40.19.11 et legem de ambitu consules ex auctoritate senatus ad populum tulerunt. 6. Att. 2.1.3 oratiunculas autem et quas postulas et pluris etiam mittam, quoniam quidem ea quae nos scribimus adulescentulorum studiis excitati te etiam delectant. fuit enim mihi commodum, quod in eis orationibus quae Philippicae nominantur enituerat tuus ille ciuis Demosthenes et quod se ab hoc refractariolo iudiciali dicendi genere abiunxerat ut σεμνότερός τις et πολιτικώτερος uideretur, curare ut meae quoque essent orationes quae consulares nominarentur. 7. Att. 2.7 orationes autem me duas postulas; quarum alteram non libebat mihi scribere qui absciram, alteram ne laudarem eum quem non amabam. 8. Plin. NH 7.116-17 ..e tota uita tua consulatus tantum operibus electis? te dicente legem agragriam, hoc est alimenta sua, abdicarunt tribus, te suadente Roscio theatralis auctori legis ignouerunt notatasque se discrimine sedis aequo animo tulerunt, te orante proscriptorum liberos honores petere puduit, tuum Catilina fugit ingenium, tu M. Antonium proscripsisti.

 

2

9. Mur. 57 DE POSTVMI CRIMINIBUS, DE SERVI ADVLESCENTIS 10. Plin. Ep. 1.20.7 Ciceronis pro Murena, pro Vareno in quibus breuis et nuda quasi subscriptio quorundam criminum solis titulis indicatur ex his apparet eum permulta dixisse, cum ederet omississe. 11. Mur. 62 petunt aliquid publicani; cave ne quicquam habeat momenti gratia. 12. Quint. Inst. 12.10.49-50 at sunt qui haec excitatiora lumina, etiam si dicere permittant, a componendis tamen orationibus excludenda arbitrentur. quocirca mihi ne hic quidem locus intactus est omittendus: nam plurimi eruditorum aliam esse dicendi rationem, aliam scribendi putaverunt, ideoque in agendo clarissimos quosdam nihil posteritati mansurisque mox litteris reliquisse, ut Periclem, ut Demaden: rursus alios ad componendum optimos actionibus idoneos non fuisse, ut Isocraten; praeterea in agendo plus impetus plerumque et petitas vel paulo licentius voluptates 〈convenire〉 (commovendos enim esse ducendosque animos imperitorum): at quod libris dedicatum in exemplum edatur et tersum ac limatum et ad legem ac regulam compositum esse oportere, quia veniat in manus doctorum et iudices artis habeat artifices. 13. Att. 2.1.8 quid impudentius publicanis renuntiantibus? fuit tamen retinendi ordinis causa facienda iactura. restitit et pervicit Cato. 14. Plu. Dem. 3.3-5 δύο γὰρ ἑτέρους οὐκ ἂν εὑρεθῆναι δοκῶ ῥήτορας ἐκ μὲν ἀδόξων καὶ μικρῶν ἰσχυροὺς καὶ μεγάλους γενομένους, προσκρούσαντας δὲ βασιλεῦσι καὶ τυράννοις, θυγατέρας δ᾿ ἀποβαλόντας, ἐκπεσόντας δὲ τῆς πατρίδος, κατελθόντας δὲ μετὰ τιμῆς, ἀποδράντας δ᾿ αὖθις καὶ ληφθέντας ὑπὸ τῶν πολεμίων, ἅμα δὲ παυσαμένῃ τῇ τῶν πολιτῶν ἐλευθερίᾳ τὸν βίον συγκαταστρέψαντας· ὥστε, εἰ γένοιτο τῇ φύσει καὶ τῇ τύχῃ καθάπερ τεχνίταις ἅμιλλα, χαλεπῶς ἂν διακριθῆναι πότερον αὕτη τοῖς τρόποις ἢ τοῖς πράγμασιν ἐκείνη τοὺς ἄνδρας ὁμοιοτέρους ἀπείργασται. ‘For in my opinion two other orators could not be found who, from small and obscure beginnings, became great and powerful; who came into conflict with kings and tyrants; who lost each a daughter; who were banished from their native cities and returned with honour; and who, after taking to flight again and being captured by their enemies, ended their lives as soon as their countrymen ceased to be free. So that, if there should be a competition between nature and fortune, as between artists, it would be difficult to decide whether the one made the men more alike in their characters, or the other in the circumstances of their lives.’ 15. Quint. Inst. 10.1.39 fuit igitur brevitas illa tutissima quae est apud Livium in epistula ad filium scripta, legendos Demosthenen atque Ciceronem, tum ita ut quisque esset Demostheni et Ciceroni simillimus.

 

3

16. Quint. Inst. 10.1.105-9 oratores vero vel praecipue Latinam eloquentiam parem facere Graecae possunt: nam Ciceronem cuicumque eorum fortiter opposuerim. nec ignoro quantam mihi concitem pugnam, cum praesertim non id sit propositi, ut eum Demostheni comparem hoc tempore: neque enim attinet, cum Demosthenen in primis legendum vel ediscendum potius putem. quorum ego virtutes plerasque arbitror similes, consilium, ordinem, dividendi praeparandi probandi rationem, omnia denique quae sunt inventionis. in eloquendo est aliqua diversitas: densior ille, hic copiosior, ille concludit adstrictius, hic latius, pugnat ille acumine semper, hic frequenter et pondere, illic nihil detrahi potest, hic nihil adici, curae plus in illo, in hoc naturae. salibus certe et commiseratione, quae duo plurimum in adfectibus valent, vincimus. et fortasse epilogos illi mos civitatis abstulerit, sed et nobis illa quae Attici mirantur diversa Latini sermonis ratio minus permiserit. in epistulis quidem, quamquam sunt utriusque, dialogisve, quibus nihil ille, nulla contentio est. cedendum vero in hoc, quod et prior fuit et ex magna parte Ciceronem quantus est fecit. nam mihi videtur M. Tullius, cum se totum ad imitationem Graecorum contulisset, effinxisse vim Demosthenis, copiam Platonis, iucunditatem Isocratis. nec vero quod in quoque optimum fuit studio consecutus est tantum, sed plurimas vel potius omnes ex se ipso virtutes extulit inmortalis ingenii beatissima ubertas. 17. Dem. 18.1-2 Πρῶτον μέν, ὦ ἄνδρες Ἀθηναῖοι, τοῖς θεοῖς εὔχομαι πᾶσι καὶ πάσαις, ὅσην εὔνοιαν ἔχων ἐγὼ διατελῶ τῇ τε πόλει καὶ πᾶσιν ὑμῖν, τοσαύτην ὑπάρξαι μοι παρ᾿ ὑμῶν εἰς τουτονὶ τὸν ἀγῶνα, ἔπειθ᾿ ὅπερ ἐστὶ μάλισθ᾿ ὑπὲρ ὑμῶν καὶ τῆς ὑμετέρας εὐσεβείας τε καὶ δόξης, τοῦτο παραστῆσαι τοὺς θεοὺς ὑμῖν, μὴ τὸν ἀντίδικον σύμβουλον ποιήσασθαι περὶ τοῦ πῶς ἀκούειν ὑμᾶς ἐμοῦ δεῖ (σχέτλιον γὰρ ἂν εἴη τοῦτό γε), ἀλλὰ τοὺς νόμους καὶ τὸν ὅρκον, ἐν ᾧ πρὸς ἅπασι τοῖς ἄλλοις δικαίοις καὶ τοῦτο γέγραπται, τὸ ὁμοίως ἀμφοῖν ἀκροάσασθαι. ‘Let me begin, men of Athens, by beseeching all the Powers of Heaven that on this trial I may find in Athenian hearts such benevolence towards me as I have ever cherished for the city and the people of Athens. My next prayer is for you, and for your conscience and honour. May the gods so inspire you that the temper with which you listen to my words shall be guided, not by my adversary—that would be monstrous indeed!—but by the laws and by the judicial oath, by whose terms among other obligations you are sworn to give to both sides an impartial hearing.’ 18. Rab. perd. 5 quae cum ita sint, primum, quod in tanta dimicatione capitis, famae fortunarumque omnium fieri necesse est, ab Iove Optimo Maximo ceterisque dis deabusque immortalibus, quorum ope et auxilio multo magis haec res publica quam ratione hominum et consilio gubernatur, pacem ac ueniam peto precorque ab eis ut hodiernum diem et ad huius salutem conservandam et ad rem publicam constituendam inluxisse patiantur. deinde uos, Quirites, quorum potestas proxime ad deorum immortalium numen accedit, oro atque obsecro...

 

4

19. Mur. 1-2 quod precatus a dis immortalibus sum, iudices, more institutoque maiorum illo die quo auspicato comitiis centuriatis L. Murenam consulem renuntiaui, ut ea res mihi fidei magistratuique meo, populo plebique Romanae bene atque feliciter eveniret, idem precor ab isdem dis immortalibus ob eiusdem hominis consulatum una cum salute obtinendum, et ut vestrae mentes atque sententiae cum populi Romani voluntatibus suffragiisque consentiant, eaque res vobis populoque Romano pacem, tranquillitatem, otium concordiamque adferat. quod si illa sollemnis comitiorum precatio consularibus auspiciis consecrata tantam habet in se vim et religionem quantam rei publicae dignitas postulat, idem ego sum precatus ut eis quoque hominibus quibus hic consulatus me rogante datus esset ea res fauste feliciter prospereque eveniret. quae cum ita sint, iudices, et cum omnis deorum immortalium potestas aut translata sit ad vos aut certe communicata vobiscum, idem consulem vestrae fidei commendat qui antea dis immortalibus commendavit, ut eiusdem hominis voce et declaratus consul et defensus beneficium populi Romani cum vestra atque omnium civium salute tueatur. 20. Cael. 6, 7-8 sed aliud est male dicere, aliud accusare. accusatio crimen desiderat, rem ut definiat, hominem ut notet, argumento probet, teste confirmet; maledictio autem nihil habet proposi ti praeter contumeliam quae si petulantius iactatur, convicium, si facetius urbanitas nominatur...vellem aliquis ex vobis robustioribus hunc male dicendi locum suscepisset; aliquanto liberius et fortius et magis more nostro refutaremus istam male dicendi licentiam. tecum, Atratine, agam lenius, quod et pudor tuus moderatur orationi meae et meum erga te parentemque tuum beneficium tueri debeo. illud tamen te esse admonitum volo, primum ut qualis es talem te esse omnes existiment ut, quantum a rerum turpitudine abes, tantum te a verborum libertate seiungas; deinde ut ea in alterum ne dicas, quae cum tibi falso responsa sint, erubescas. quis est enim, cui via ista non pateat, qui isti aetati atque etiam isti dignitati non possit quam velit petulanter, etiamsi sine ulla suspicione, at non sine argumento male dicere? sed istarum partium culpa est eorum, qui te agere voluerunt; laus pudoris tui, quod ea te invitum dicere videbamus, ingenii, quod ornate politeque dixisti. 21. Dem. 18.123 ἐγὼ λοιδορίαν κατηγορίας τούτῳ διαφέρειν ἡγοῦμαι, τῷ τὴν μὲν κατηγορίαν ἀδικήματ’ ἔχειν, ὧν ἐν τοῖς νόμοις εἰσὶν αἱ τιμωρίαι, τὴν δὲ λοιδορίαν βλασφημίας, ἃς κατὰ τὴν αὑτων φύσιν τοῖς ἐχφροις περὶ ἀλλήλων συμβαίνει λέγειν. ‘The difference between railing and accusation I take to be this: accusation implies crimes punishable by law; railing, such abuse as quarrelsome people vent upon one another according to their disposition.’ 22. De or. 2.108-9 atque in hoc genere causarum non nulli praecipiunt ut verbum illud, quod causam facit, breviter uterque definiat, quod mihi quidem perquam puerile videri solet. alia est enim, cum inter doctos homines de eis ipsis rebus quae versantur in artibus disputatur, verborum definitio, ut cum quaeritur, quid sit ars, quid sit lex, quid sit civitas, in quibus hoc praecipit ratio atque doctrina, ut vis eius rei quam definias sic exprimatur ut neque absit quicquam neque supersit. quod quidem in illa causa neque Sulpicius

 

5

fecit neque ego facere conatus sum; nam quantum uterque nostrum potuit, omni copia dicendi dilatavit, quid esset maiestatem minuere. etenim definitio primum reprehenso verbo uno aut addito aut dempto saepe extorquetur e manibus; deinde genere ipso doctrinam redolet exercitationemque paene puerilem; tum et in sensum et in mentem iudicis intrare non potest, ante enim praeterlabitur, quam percepta est. 23. Mur. 2-3 et quoniam in hoc officio studium meae defensionis ab accusatoribus atque etiam ipsa susceptio causae reprensa est, ante quam pro L. Murena dicere instituo, pro me ipso pauca dicam, non quo mihi potior hoc quidem tempore sit offici mei quam huiusce salutis defensio, sed ut meo facto vobis probato maiore auctoritate ab huius honore fama fortunisque omnibus inimicorum impetus propulsare possim. et primum M. Catoni vitam ad certam rationis normam derigenti et diligentissime perpendenti momenta officiorum omnium de officio meo respondebo... a quo tandem, M. Cato, est aequius consulem defendi quam a consule? 24. Inv. 1.97 nobis autem non placuit hanc partem in numerum reponi. 25. Quint. Inst. 4.3.2 plerisque moris est, prolato rerum ordine, protinus utique in aliquem laetum ac plausibilem locum quam maxime possint favorabiliter excurrere. quod quidem natum ab ostentatione declamatoria iam in forum venit, postquam agere causas non ad utilitatem litigatorum sed ad patronorum iactationem repertum est... 26. Quint. Inst. 4.3.9-11 sed ut non semper est necessaria post narrationem illa procursio, ita frequenter utilis ante quaestionem praepa-ratio, utique si prima specie minus erit favorabilis, si legem asperam tuebimur aut poenarias actiones inferemus. est hic locus velut sequentis exordii ad conciliandum probationibus nostris iudicem, mitigandum, concitandum. quod liberius hic et vehementius fieri potest quia iudici nota iam causa est. his igitur velut fomentis, si quid erit asperum, praemolliemus, quo facilius aures iudicum quae post dicturi erimus admittant, ne ius nostrum oderint; nihil enim facile persuadetur invitis. quo loco iudicis quoque noscenda natura est, iuri magis an aequo sit adpositus: proinde enim magis aut minus erit hoc necessarium. ceterum res eadem et post quaestionem perorationis vice fungitur. 27. Mur. 6 negat esse eiusdem severitatis Catilinam exitium rei publicae intra moenia molientem verbis et paene imperio ex urbe expulisse et nunc pro L. Murena dicere. ego autem has partis lenitatis et misericordiae quas me natura ipsa docuit semper egi libenter, illam vero gravitatis severitatisque personam non appetivi, sed ab re publica mihi impositam sustinui, sicut huius imperi dignitas in summo periculo civium postulabat. quod si tum, cum res publica vim et severitatem desiderabat, vici naturam et tam vehemens fui quam cogebar, non quam volebam, nunc cum omnes me causae ad misericordiam atque ad humanitatem vocent, quanto tandem studio debeo naturae meae consuetudinique servire? ac de officio defensionis meae ac de ratione accusationis tuae fortasse etiam alia in parte orationis dicendum nobis erit.

 

6

‘Cato says that my present defence of Murena is inconsistent with the severity which I employed in expelling Catiline from Rome by my speeches and virtually by my consular edict when he was contriving the destruction of the State within the city’s walls. I have always been happy to play this role of leniency and mercy which I learned from Mother Nature; I have not sought the part of sternness and severity, but when I had it thrust upon me by the State I have sustained it as the majesty of this realm demanded in her citizens’ supreme peril. If I did overcome my natural inclination and, loth though I was, display the necessary vigour at a time when the State required the use of force and severity, should I not be eager to indulge my temperament and usual practice now that every consideration invites mercy and human feeling? Perhaps I shall have to deal further with my obligation to act for the defence and with the grounds for your accusation in another part of my speech.’ 28. Off. 1.88 et tamen ita probanda est mansuetudo atque clementia ut adhibeatur rei publicae causa seueritas. 29. Inv. 1.5 hinc amicis quoque eorum certissimum et tutissimum praesidium comparatur. 30. De or. 1.34 sic enim statuo: perfecti oratoris moderatione et sapientia non solum ipsius dignitatem sed et priuatorum plurimorum et uniuersae rei publicae salutem maxime contineri. 31. De or. 1.32 quid tam porro regium, tam liberale, tam munificum, quam opem ferre supplicibus, excitare afflictos, dare salutem, liberare periculis, retinere homines in civitate? 32. Mur. 8 ego, Ser. Sulpici, me in petitione tua tibi omnia studia atque officia pro nostra necessitudine et debuisse confiteor et praestitisse arbitror. nihil tibi consulatum petenti a me defuit quod esset aut ab amico aut a gratioso aut a consule postulandum. 33. Mur. 67 qua re, ut ad id quod institui reuertar, tolle mihi e causa nomen Catonis, remoue uim, praetermitte auctoritatem qua in iudiciis aut nihil ualere aut ad salutem debet ualere, congredere mecum criminibus ipsis. 34. Mur. 24 gravis etiam illa est et plena dignitatis dicendi1 facultas quae saepe valuit in consule deligendo, posse consilio atque oratione et senatus et populi et eorum qui res iudicant mentis permovere. 35. Rhet. Her. 1.6 id ita sumitur, ut attentos, ut dociles, ut beniuolos auditores habere possimus. 36. Mur. 4 quod si e portu soluentibus ei qui iam in portum ex alto inuehuntur praecipere summo studio solent et tempestatum rationem et praedonum et locorum, quod natura adfert ut eis faueamus qui eadem pericula quibus nos perfuncti sumus ingrediantur, quo

 

7

tandem me esse animo oportet prope iam ex magna iactatione terram uidentem in hunc cui uideo maximas rei publicae tempestates esse subeundas? 37. Mur. 22 sed ut hoc omisso ad studiorum atque artium contentionem reuertamur, qui potest dubitari quin ad consulatum adipiscendum multo plus adferat dignitatis rei militaris quam iuris ciuilis gloria? 38. Ov. Am. 1.9 militat omnis amans, et habet sua castra Cupido; | Attice, crede mihi, militat omnis amans.... 39. Mur. 23 et quoniam mihi uideris istam scientiam iuris tamquam filiolam osculari tuam, non patiar te in tanto errore uersari ut istud nescio quid quod tanto opere didicisti praeclarum aliquid esse arbitrere. 40. Mur. 27 nam, cum permulta praeclare legibus essent constituta, ea iure consultorum ingeniis pleraque corrupta ac depravata sunt. 41. Mur. 29 ut aiunt in Graecis artificibus eos auloedos esse qui citharoedi fieri non potuerint, sic nos uidemus, qui oratores euadere non potuerint, eos ad iuris studium deuenire. 42. Mur. 48 quo etiam mihi durior locus est dicendi datus ut,....ego in extremo non partem aliquam agerem causae sed de tota re dicerem quod mihi uideretur. itaque in isdem rebus fere uersor et quoad possum, iudices, occurro uestrae satietati. ‘The position of my speech makes my task even harder than his...I am speaking last and am not dealing with any one part of the case but am saying what I feel is required by it as a whole. I am therefore concerned for the most part with the same topics as they but I am doing my best, gentlemen, not to bore you.’

 

8

Select bibliography Berry, D. H. (ed.) (1996), Cicero: Pro Sulla (Cambridge). Blom, H. van der (2010), Cicero’s Role Models: The Political Strategy of a Newcomer (Oxford). Craig, C. P. (1981), ‘The accusator as amicus: an original Roman tactic of ethical argumentation’, TAPA 111, 31-7. Dyck, A. R. (ed.) (2008), Cicero: Catilinarians (Cambridge). Fantham, E. (ed.) (2013), Cicero’s Pro L. Murena oratio (Oxford). Hutchinson, G. O. (1998), Cicero’s Correspondence: A Literary Study (Oxford). Hutchinson, G. O. (2008), Talking Books: Readings in Hellenistic and Roman Books of Poetry (Oxford). Kennedy, G. A. (1972), The Art of Rhetoric in the Roman World (300 BC – AD 300) (Princeton). Leeman, A. D. (1982), ‘The technique of persuasion in Cicero’s Pro Murena’ in Éloquence et rhétorique chez Cicéron (Geneva), 193-228. Ramsey, (1984), ‘Cicero Pro Murena 29: the orator as citharoedus; the versatile artist’, CP 79, 220-5. Stroh, W. (1975), Takis und Taktik. Die advokatische Dispositionskunst in Ciceros Gerichtsreden (Stuttgart). Weische, A. (1972), Ciceros Nachahmung der attischen Redner (Bibliothek der klassichen Altertumswissenschaft N.F., 2. Reihe 45, Heidelberg). [email protected]  

Lihat lebih banyak...

Comentários

Copyright © 2017 DADOSPDF Inc.