De Circulo Latino Panormitano condito sive de eius inceptis consiliisque, in Latinitas, AN. XXXXX, Lib. IV ( Dec. MMII), pp. 362-365.

June 15, 2017 | Autor: Fabio Tutrone | Categoria: Neo-latin literature, Latin Language, Neo-Latin
Share Embed


Descrição do Produto

De Circulo Latino Panonnitano condito sive de eius inceptis consiliisque

DE CIRCVLO LATINO PANORMITANO CONDITO SIVE DE EIVS INCEPTIS CONSILIISQUE

Magnum gaudium honosque est nobis qui in felicis urbis Panormi Litterarum Facultate hoc inceptum peregimus, in tam doctis et laude dignis commentariis nuntiare circulum ad vivam Latinitatem provehendam, qui Circulus Latinus Panormitanus appellatus est, mense Novembris anni MMI conditum esse. Neminem quidem fugit hoc miris et, ut ita di camus, ancipitibus temporibus fieri, cum vero Latinitatem Humanitatemque colentium ac exercentium firmamentum, eruditis et virtutis plenis hominibus operam dantibus, fulgentius sit, sed simul tempus nostrum iniquum saepissime studia quae classica et humana dicuntur, vanis simulacris adlectum, non modo frigide neglegat sed etiam superbe contemnat. Attamen nobis visum est - et pro certo vos omnes magni animi et ingenii homines adsensuros esse habemus - tam peri culi plenum rationis somnum ferendum non esse et opus nostrum - parvum vero sed studio incensum - in praedictum firmamentum fulgens inserere voluimus. Itaque consilium nostrum est in primis Latinitatis fontes colere et Latine exerceri, at non eo modo qui in scholis nostris longe praevalere videtur, ubi antiquorum scriptorum fragmenticula in Italicum solummodo sermonem discentes vertere conantur. Nos vero vivam putamus esse linguam Latinam, etiamsi communi negligentia paulum aegrotet, eamque quippe quae viva sit ne vitae sensus amittat omnimodis et assidue exercendam esse. Quam ob rem linguae Latinae tantum usus in sessioni bus nostris viget, quo gradati m adducamur ad sensus nostros verbis Latinis scriptisve exprimendos. Nam participes CircuIi statutis intervallis congregamur ut Latine de rebus agendis colloquamur. Sessiones nostrae non CircuIi sociis tantum patent sed omnibus qui vivam Latinitatem diligant; quin etiam frequentes optamus nobiscum convenire, si licet, ex toto orbe terrarum omnes qui omnino sapientiam et humanitatem colant. Humanitas enim - omnium litterarum classicarum fastigium - societatis nostrae firmissimum fundamentum est, contra omnium temporum barbariem inexsuperabile propugnaculum, quod quibuscumque nostrae sodalitati interesse volunt observandum

363

est. Humanitatis scilicet est cum litterarum linguaeque studium tum amicitia atque iucunditas, quapropter semper inter nos libentissime ludimus et novis amicitiis favemus: post omnes sessiones nostras communi fruimur cena in loco quodam a nobis electo, communes proponimus peregrinationes, acroases et ferias indicimus. Vigor vero et viriditas haec, quae Circulo nostro semper optamus, vero etiam ex iuvenilibus parti bus ex quibus constat oriuntur. Nam Circulus noster ab audaci iuvenum manu, moderante et adiuvante doctissimo humanissimoque magistro Georgio Di Maria, conditus est et sedem suam in Panormitana studiorum Universitate habet. Est autem sedes eius vera et nobis omnibus carior in orbe illo altero et corpore vacanti, qui - temporis nostri mirum inventum - interrete dicitur. Ut opus electronicum tam grave et multiplex perficeretur, Lucas Palermo noster - iuvenis non modo humanarum litterarum, verum etiam computatri usus et conformationis peritus - laboriose operam dedit et, quo melior semper sedes nostra fiat, quotidie dato Tanti laboris nostri fructum omnes apud inscriptionem interretialem www.cirlapa.org inspicere potestis. Si quis sedem nostram, cum antiquitatis amantium opus et quasi quodammodo domicilium sit, facie vetustam, sermone gravem, denique omnino molestam ac putidam esse putet, valde fallatur, quin etiam quisquis ad nos, in vario interretis mari navigans, feliciter pervenerit et ex animo speramus vos frequentes ad oram nostram appulsuros esse - primum profecto animadvertet omni iucunditate et venustate nos eam exornavisse. Nam sedis facies lepida est et festiva, variis coloribus atque imaginibus distincta, sermo qui in ea usurpatur levis, hilaris, ab omni inflata verborum tumiditate remotus et crebre iocosus est. Adventus vester, si vultis, non dilabetur quin vestigia feceritis, quia album hospitum ad hoc institutum apud nos est: hic nomen et commentarium quemdam vobis relinquere licebit, quae a nobis haud dubie legentur; vobis quoque aIiorum commentarios legere licebit. In sede nostra etiam variorum generum Latine scripta pervulgamus: in hac sedis parte una vivunt Georgi Di Maria doctae scriptiunculae de philologiae quaestionibus, decorae epistulae ex sodalibus nostris et nonnulla carmina quae saepissime ad nostrae aetatis res casusque pertinent. Hoc iam iudicium nobis praecipuum patet, non esse Latinitatis cultum eruditam solitudinem apud quam, a rebus aequaIibus et novis pro cuI, segregari velimus; immo vero liqueat per Latinitatis quasi lenticulas, id est per humanas numquam exanimes virtutes et praecepta, aetatem nostram, saepe nummariam et mercatoriam vel, quod peius est, dulci-

364

FABIVS TVTRONE

culam et simulate benignam, nos aperte spectare statuisse. Praesentia in sedis parte quae "Eventa" inscribitur legi possunt, ubi quid nos ipsi paremus, quid Latinitatis sodales in toto orbe terrarum proponant, sine intermissione per totum annum nuntiamus. Inter eventa a nobis indicta, exempli gratia, seminarium aestivum Erycinum, domo Latina Bruxellensi et Circulo nostro promoventibus, invenias, in quo lusus et animi cultus, ingeni exercitatio et festivitas miscebuntur. At vero, sicut iam dixi, et de iis rebus quas ceteri Latinitatis amici agant - permulti quidem et strenui in interretis pelago sunt - certiores fieri per paginas nostras potestis; vel potius eorum sedes recta ineundi vobis facultas datur. Nam eorum inscriptiones interretiales in parte huic rei tributa simul ostendimus, quam, more nostro Anglica computatralia verba Latine vertentes, "Nexus" vocavimus. Consuetudinem ac coniunctionem hanc inter omnium gentium cultores vivae Latinitatis tanti momenti vel prope necessariam esse duximus, ut epistularum commercium per sedem nostram promoveremuso Cum enim inscriptionem vestram apud nos reliqueritis, vobis numerus quidam dabitur, quo usi in epistularum Latinarum commerci indicem inseramini et aliorum nomina inscriptionesque legatis, inter quae sodalem eligere vobis liceat. Si deinde qui sint Circuli nostri singuli participes, tanti operis quod gratum fore vobis optamus - auctores, scire volueritis, nomina nostra singillatim reperietis: ne id inanis iactantia aut superbum facinus videatur, sed solummodo Latinitatis amorem vulgandi votum, quia, ut Ciceronis sententia utamur, ea laude non solum ipse qui memoratur, sed etiam omnium Latinitatis cultorum nomen ornatur. Sociis novis praeterea creandis semper laeti sumus et id facimus maxime quotiens hominem invenimus germanum Latinitatis fautorem, qui decori et ornamento per opus suum Humanitati cultuique fuerit. Quod factum est, exempli grati a, cum Maximum Scorsone doctum Taurinensem socium libentissime creavimus. At sane cunctae sedis suavissima nobis opera - et etiam gratissima iucundo interretis populo - est locus ille quem locutorium appellavimuso In interretis vero recentibus sed iam multiformi bus annalibus si quis forte exquirat, hoc nostrum esse primum locum ad Latine per computatrum colloquendum comperiat. Inter vos omnes certo constat omnium interretis "nautarum" felicissimum et maxime usitatum esse morem quasi in conclave ut disseratur conveniendi. Cum universarum gentium nationumque - sit venia verbo - conclavia saepe garrula sint, nobis quoque visum est locum ubi omnes internautae Latine loquentes

De Circulo LAtino Panormitano condito sive de eius inceptis consiliisque

365

inter se occurrant constituere. Ad locutorium nostrum omnes adire possunt, dummodo urbanitate atque comitate erga ceteros utantur. Satis enim est, cum agnomen et signum arcanum quaelibet elegeritis, quotiens veniatis ea vos inscribere; posthac tamen, cum volueritis, agnomen et signum permutare poteritis. In locutorium cum ingressi eritis, quanta suavitas, quanta hilaritas una cum scientiae ac doctrinae recto usu sit ilico videbitis. Descriptionem suam solidam et etiam sui imaginem quivis inserere potest alienasque legere. Multae iam amicitiae apud locutorium nostrum ortae sunt quae in dies se corroborant et amor quidam nescimus utrum iocosus an sincerus. Hoc tamen nostra interest, ut locutorium nostrum - velut alia omnia incepta nostra - magis magisque vires vitales Latinitati inflet, quibus ea sicut omnia animalia assidue indiget. Cuius rei gratia recentioribus communicationis vehiculis - quibus saepe heu! iure maledici audimus -- vobis omnibus quoque opitulantibus, prorsus utendum esse putamus ita ut Circulus noster, qui olim tantummodo fragmentum in late patenti terrarum orbe fuerit, sedula utilisque particula in hoc minore quam antea mundo pro viva Latinitate sit. Utinam haec bona sit pars illius rerum permutationis quae omnes terras quasi in globum unum noxiis nonnumquam cum exitibus temporibus nostris convertit! FABIVS TVTRONE

Lihat lebih banyak...

Comentários

Copyright © 2017 DADOSPDF Inc.